« Ognuno sta solo sul cuor della terra trafitto da un raggio di sole: ed è subito sera. »

mercoledì 12 dicembre 2018

Parole da cercare nel vocabolario- CICERONE e FEDRO

Cicerone

Laelius - De amicitia

Cum enim saepe mecum ageres, ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi res cum omnium cognitione, tum nostra familiaritate visa est. Itaque feci non invitus, ut prodessem multis rogatu tuo. Sed ut in Catone Maiore, qui est scriptus ad te de senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona, quae de illa aetate loqueretur, quam eius, qui et diutissime senex fuisset et in ipsa senecture praeter ceteros floruisset, sic, cum accepissemus a patribus maxime memorabilem C. Laeli et P. Scipionis familiaritatem fuisse, idonea mihi Laeli persona visa est, quae de amicitia ea ipsa dissereret, quae disputata ab eo meminisset Scaevola. Genus autem hoc sermonum positum in hominum veterum auctoritate, et eorum inlustrium, plus nescio quo pacto videtur habere gravitatis; itaque ipse mea legens sic adficior interdum, ut Catonem, non me loqui existimem.  5 Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus scripsi de amicitia. Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior; nunc Laelius et sapiens (sic enim est habitus) et amicitiae gloria excellens de amicitia loquetur. Tu velim a me animum parumper avertas, Laelium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad socerum veniunt post mortem Africani; ab his sermo oritur, respondet Laelius, cuius tota disputatio est de amicitia, quam legens te ipse cognosces. 


Fedro

Il topo di campagna e il topo di città

Olim rusticus mus urbanum muremveterem amicum, in paupere cavo suo acceperat. Rudis et parcus omnia bona sua amico praebuerat: avenam, frustula lardi, cicera et aridam uvam. Sed urbanus mus omnia fastidiebat et cibum vix dente superbo tangebat. Tandem urbanus mus agresti amico dixit: “Cur ruri vitam degis? Si in urbem veneris, certe melius vives!”. Haec verba agrestem murem pepulerunt: amici e cavo exsiluerunt et praeter urbis moenia locupletem domum intraverunt, dum nox medium caeli spatium tenet. In aedibus multa fercula de magna coena erant. Hospes, postquam agrestem murem in veste purpurea locaverat, divites dapes amico praebuit. Rusticus mus, beatus sine cura, cibum libenter degustabat. Sed bilico clamor repentinus mures terruit: ingentes canes altis latratibus cubiculum intraverunt, dum mures pavidi per totum conclave currunt. Tum rusticus mus, ob pavorem paene exanimis: “Statim rus remeabo. Cum in agros pervenero, pauper cavus me proteget et ibi reliquam vitam agam, pauper sed securus. Vale!”.

martedì 4 dicembre 2018

Videor-


PRESENTE
 I sing. vĭdĕor
 II sing. vĭdēris, vĭdēre
 III sing. vĭdētur
 I plur. vĭdēmur
 II plur. vĭdemĭni
 III plur. vĭdentur
IMPERFETTO
 I sing. vĭdēbar
 II sing. vĭdebāris, vĭdebāre
 III sing. vĭdebātur
 I plur. vĭdebāmur
 II plur. vĭdebamĭni
 III plur. vĭdebantur
FUTURO SEMPLICE
 I sing. vĭdēbor
 II sing. vĭdebĕris, vĭdebĕre
 III sing. vĭdebĭtur
 I plur. vĭdebĭmur
 II plur. vĭdebimĭni
 III plur. vĭdebuntur
PERFETTO
 I sing. visus, –a, –um sum
 II sing. visus, –a, –um es
 III sing. visus, –a, –um est
 I plur. visi, –ae, –a sumus
 II plur. visi, –ae, –a estis
 III plur. visi, –ae, –a sunt
PIUCHEPERFETTO
 I sing. visus, –a, –um eram
 II sing. visus, –a, –um eras
 III sing. visus, –a, –um erat
 I plur. visi, –ae, –a eramus
 II plur. visi, –ae, –a eratis
 III plur. visi, –ae, –a erant
FUTURO ANTERIORE
 I sing. visus, –a, –um ero
 II sing. visus, –a, –um eris
 III sing. visus, –a, –um erit
 I plur. visi, –ae, –a erimus
 II plur. visi, –ae, –a eritis
 III plur. visi, –ae, –a erunt
CONGIUNTIVO
PRESENTE
 I sing. vĭdĕar
 II sing. vĭdeāris, vĭdeāre
 III sing. vĭdeātur
 I plur. vĭdeāmur
 II plur. vĭdeamĭni
 III plur. vĭdeantur
IMPERFETTO
 I sing. vĭdērer
 II sing. vĭderēris, vĭderēre
 III sing. vĭderētur
 I plur. vĭderēmur
 II plur. vĭderemĭni
 III plur. vĭderentur
PERFETTO
 I sing. visus, –a, –um sim
 II sing. visus, –a, –um sis
 III sing. visus, –a, –um sit
 I plur. visi, –ae, –a simus
 II plur. visi, –ae, –a sitis
 III plur. visi, –ae, –a sint
PIUCHEPERFETTO
 I sing. visus, –a, –um essem
 II sing. visus, –a, –um esses
 III sing. visus, –a, –um esset
 I plur. visi, –ae, –a essemus
 II plur. visi, –ae, –a essetis
 III plur. visi, –ae, –a essent
IMPERATIVO
PRESENTE
 II sing. vĭdēre
 II plur. vĭdemĭni
FUTURO
 II sing. vĭdētor
 III sing. vĭdētor
 II plur. –
 III plur. vĭdentor
INFINITO
PRESENTE
 vĭdēri, vĭdērier
PERFETTO
 Singolare: visus, –a, –um esse
 Plurale: visi, –ae, –a esse
FUTURO
 Singolare: visūrūm, –am, –ūm esse
 Plurale: visūros, –as, –a esse
PARTICIPIO
PRESENTE
 vĭdens, –entis
FUTURO
 visūrūs, –a, –ūm
SUPINO
 Attivo: visum
 Passivo: –
GERUNDIO
 Genitivo: vĭdendi
 Dativo: vĭdendo
 Accusativo: vĭdendum
 Ablativo: vĭdendo
GERUNDIVO


INDICATIVOhttp://www.tradurreantico.it/latino/grammatica-latina/sintassi-dei-casi/nominativo/costruzione-videor-latina/ 

Antonio e Cleopatra- Shakespeare

ITALIANO
https://www.liberliber.it/mediateca/libri/s/shakespeare/antonio_e_cleopatra/pdf/antoni_p.pdf

INGLESE
https://www.litcharts.com/shakescleare/shakespeare-translations/antony-and-cleopatra/act-1-scene-1