« Ognuno sta solo sul cuor della terra trafitto da un raggio di sole: ed è subito sera. »
venerdì 14 dicembre 2018
mercoledì 12 dicembre 2018
Parole da cercare nel vocabolario- CICERONE e FEDRO
Cicerone
Laelius - De amicitia
Cum enim saepe mecum ageres, ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi res cum omnium cognitione, tum nostra familiaritate visa est. Itaque feci non invitus, ut prodessem multis rogatu tuo. Sed ut in Catone Maiore, qui est scriptus ad te de senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona, quae de illa aetate loqueretur, quam eius, qui et diutissime senex fuisset et in ipsa senecture praeter ceteros floruisset, sic, cum accepissemus a patribus maxime memorabilem C. Laeli et P. Scipionis familiaritatem fuisse, idonea mihi Laeli persona visa est, quae de amicitia ea ipsa dissereret, quae disputata ab eo meminisset Scaevola. Genus autem hoc sermonum positum in hominum veterum auctoritate, et eorum inlustrium, plus nescio quo pacto videtur habere gravitatis; itaque ipse mea legens sic adficior interdum, ut Catonem, non me loqui existimem. 5 Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus scripsi de amicitia. Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior; nunc Laelius et sapiens (sic enim est habitus) et amicitiae gloria excellens de amicitia loquetur. Tu velim a me animum parumper avertas, Laelium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad socerum veniunt post mortem Africani; ab his sermo oritur, respondet Laelius, cuius tota disputatio est de amicitia, quam legens te ipse cognosces.
Fedro
Il topo di campagna e il topo di città
Olim rusticus mus urbanum murem, veterem amicum, in paupere cavo suo acceperat. Rudis et parcus omnia bona sua amico praebuerat: avenam, frustula lardi, cicera et aridam uvam. Sed urbanus mus omnia fastidiebat et cibum vix dente superbo tangebat. Tandem urbanus mus agresti amico dixit: “Cur ruri vitam degis? Si in urbem veneris, certe melius vives!”. Haec verba agrestem murem pepulerunt: amici e cavo exsiluerunt et praeter urbis moenia locupletem domum intraverunt, dum nox medium caeli spatium tenet. In aedibus multa fercula de magna coena erant. Hospes, postquam agrestem murem in veste purpurea locaverat, divites dapes amico praebuit. Rusticus mus, beatus sine cura, cibum libenter degustabat. Sed bilico clamor repentinus mures terruit: ingentes canes altis latratibus cubiculum intraverunt, dum mures pavidi per totum conclave currunt. Tum rusticus mus, ob pavorem paene exanimis: “Statim rus remeabo. Cum in agros pervenero, pauper cavus me proteget et ibi reliquam vitam agam, pauper sed securus. Vale!”.
lunedì 10 dicembre 2018
martedì 4 dicembre 2018
Videor-
PRESENTE | |||||||
I sing. | vĭdĕor | ||||||
II sing. | vĭdēris, vĭdēre | ||||||
III sing. | vĭdētur | ||||||
I plur. | vĭdēmur | ||||||
II plur. | vĭdemĭni | ||||||
III plur. | vĭdentur | ||||||
IMPERFETTO | |||||||
I sing. | vĭdēbar | ||||||
II sing. | vĭdebāris, vĭdebāre | ||||||
III sing. | vĭdebātur | ||||||
I plur. | vĭdebāmur | ||||||
II plur. | vĭdebamĭni | ||||||
III plur. | vĭdebantur | ||||||
FUTURO SEMPLICE | |||||||
I sing. | vĭdēbor | ||||||
II sing. | vĭdebĕris, vĭdebĕre | ||||||
III sing. | vĭdebĭtur | ||||||
I plur. | vĭdebĭmur | ||||||
II plur. | vĭdebimĭni | ||||||
III plur. | vĭdebuntur |
PERFETTO | |
I sing. | visus, –a, –um sum |
II sing. | visus, –a, –um es |
III sing. | visus, –a, –um est |
I plur. | visi, –ae, –a sumus |
II plur. | visi, –ae, –a estis |
III plur. | visi, –ae, –a sunt |
PIUCHEPERFETTO | |
I sing. | visus, –a, –um eram |
II sing. | visus, –a, –um eras |
III sing. | visus, –a, –um erat |
I plur. | visi, –ae, –a eramus |
II plur. | visi, –ae, –a eratis |
III plur. | visi, –ae, –a erant |
FUTURO ANTERIORE | |
I sing. | visus, –a, –um ero |
II sing. | visus, –a, –um eris |
III sing. | visus, –a, –um erit |
I plur. | visi, –ae, –a erimus |
II plur. | visi, –ae, –a eritis |
III plur. | visi, –ae, –a erunt |
CONGIUNTIVO |
PRESENTE | |
I sing. | vĭdĕar |
II sing. | vĭdeāris, vĭdeāre |
III sing. | vĭdeātur |
I plur. | vĭdeāmur |
II plur. | vĭdeamĭni |
III plur. | vĭdeantur |
IMPERFETTO | |
I sing. | vĭdērer |
II sing. | vĭderēris, vĭderēre |
III sing. | vĭderētur |
I plur. | vĭderēmur |
II plur. | vĭderemĭni |
III plur. | vĭderentur |
PERFETTO | |
I sing. | visus, –a, –um sim |
II sing. | visus, –a, –um sis |
III sing. | visus, –a, –um sit |
I plur. | visi, –ae, –a simus |
II plur. | visi, –ae, –a sitis |
III plur. | visi, –ae, –a sint |
PIUCHEPERFETTO | |
I sing. | visus, –a, –um essem |
II sing. | visus, –a, –um esses |
III sing. | visus, –a, –um esset |
I plur. | visi, –ae, –a essemus |
II plur. | visi, –ae, –a essetis |
III plur. | visi, –ae, –a essent |
IMPERATIVO | |
PRESENTE | |
II sing. | vĭdēre |
II plur. | vĭdemĭni |
FUTURO | |
II sing. | vĭdētor |
III sing. | vĭdētor |
II plur. | – |
III plur. | vĭdentor |
INFINITO | |
PRESENTE | |
vĭdēri, vĭdērier | |
PERFETTO | |
Singolare: | visus, –a, –um esse |
Plurale: | visi, –ae, –a esse |
FUTURO | |
Singolare: | visūrūm, –am, –ūm esse |
Plurale: | visūros, –as, –a esse |
PARTICIPIO | |
PRESENTE | |
vĭdens, –entis | |
FUTURO | |
visūrūs, –a, –ūm | |
SUPINO | |
Attivo: | visum |
Passivo: | – |
GERUNDIO | |
Genitivo: | vĭdendi |
Dativo: | vĭdendo |
Accusativo: | vĭdendum |
Ablativo: | vĭdendo |
GERUNDIVO | |
INDICATIVO | http://www.tradurreantico.it/latino/grammatica-latina/sintassi-dei-casi/nominativo/costruzione-videor-latina/ |
Iscriviti a:
Post (Atom)